1457: Kanizsai in Steinbrunn

In Bearbeitung!

Nos conventus monasterii beati Michaelis archangeli de Chorna memorie commendamus quod egregii Emericus filius condam magnifici Johannis de Kanisa et Nicolaus filius magnifici Ladislai de eadem coram nobis personaliter constituti per eosdem vive vocis oraculo confessum extitit in hunc modum quod ipsi pro quibusdam arduis necessitatibus eorum ad presens ipsos urgentibus possessiones ipsorum Rawo Pordan Cheky Zarkwalla Bwdeskwth et Milchdorf vocatas in pertinenciis castri eorum Zarkw vocati in comitatu Soproniensi existenti habitas cum omnibus utilitatibus et pertinenciis quibuslibet quovis nominis vocabulo vocitatis ad easdem possessiones eorum spectantibus egregio viro Georgio Podondorfar de Ebenswerth et suis heredibus pro quadringentis florenis auri puri hungaricalis monete boni et iusti ponderis plene ut dixerunt ab eodem Georgio habitis levatis et receptis pignori obligassent imo obligarunt coram nobis tali modo quod quandocunque iidem Emericus et Nicolaus aut eorum heredes prescriptas possessiones ipsorum ab eodem Georgio Podondorfar vel suis heredibus redimere possent extunc iidem rehabita pecunia eorum antedicta easdem eisdem omni lite procul mota remittere et resignare deberent et tenerentur assummendo nihilominus iidem egregii Emericus et Nicolaus iamtactum Georgium Podondorfar et suos heredes medio tempore in pacifico dominio dictarum possessionum et pertinenciarum eiusdem contra quoslibet impetitores semper et ubique conservare tueri et defensare propriis ipsorum laboribus et expensis harum literarum nostrarum testimonio et vigore mediante Datum feria sexta proxima post festum Ascensionis domini anno eiusdem Millesimo quadringentesimo quinquagesimo septimo.

Quelle:

Kommentar verfassen

Trage deine Daten unten ein oder klicke ein Icon um dich einzuloggen:

WordPress.com-Logo

Du kommentierst mit Deinem WordPress.com-Konto. Abmelden /  Ändern )

Twitter-Bild

Du kommentierst mit Deinem Twitter-Konto. Abmelden /  Ändern )

Facebook-Foto

Du kommentierst mit Deinem Facebook-Konto. Abmelden /  Ändern )

Verbinde mit %s